- ESCULUS
- ESCULUSGraece αἰγίλωψ, non πλατύφυλλος, ut nonnulli volunt, arbor Iovi olim sacra. Virg. Georg. l. 2. v. 14.Pars autem posito surgunt de semine, ut altaeCastaneae, nemorumque Iovi quae maxima frondetEsculus ----A proceritate, firmitate, et diuturnitate commendatur ibid. v. 291.Esculus inprimis, quae quantum vertice ad aurasAethereas, tantum radice in Tartara tendit.Ergo non hiemes illam, non flabra, neque imbresConvellunt; immota manet, multosque per annosMulta virûum volvens durando saecula vincit.Glande suâ, non minus ac quercus ceterae species, primos homines pavit, nondum inventis frugibus, unde ab esca nomen accepit, iuxta nonnullos, sicut fagus, a Gr. φάγω. Vide infra in voce Fagus. Plin. l. 16. c. 4. Samnitium bello civica (corona) iligna primo fuit; postea magis placuit ex esculo Iovi sacra. Variatumque, et cum quercu est, ac data ubique, quae fuerat, custodito tantum honore glandis. Tantiilla apud Vett. habita est. Sed et coronam Pythicam fuisse primitus ex esculo nexam, nondum repertâ lauru, docet Ovid. Met. l. 1. v. 448.Hic iuvenum quicumque manu, pedibusve, rotaveVicerat, Esculeae capiebat frondis honorem,Nondum laurus erat ----Vide Car. Paschal. Coron. l. 6. c. 25. et l. 7. c. XI. plura vero de hac arbore, apud Plin. l. 12. c. 1. l. 16. c. 4. et 6. l. 17. c. 20. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.